LIBELLA

LIBELLA
LIBELLA
in re nummaria, olim decima fuit pars denarii: Ita enim Vatro l. 4. de Ling. Lat. Nummi denarii decuma Libella, quod libram pondo as valeat, et erat ex argento parva. Sembella, quod sit Libellae dimidium, quod semis assis. Teruncius in a tribus unclis, sembellae quod valet dimidium, et est quarta pars. sicut quadrans, assis. Unde videntur fuisse primo nummuli argentei: postea cum frangi argentum in exiguitatem tantam displicuisset, vocabula sunt retenta in rationibus argenteae pecuniae ne quid ibi scilicet nominaretur, praeter argentum, etsi res ex aere, ut hodiequeque passim nummos imaginarios in ore habemus, quos fuisse olim credibile est, nunc cum formentur numquam, ad summulas, quas valent, in ea, qua utimur, pecunia compendio velut enuntiandas, revocantur et retinentur. Ita ergo summarum auctoribus Romae aes excurrens ultra denarium, victoriatum, sestertium, Libella, sembella vel singula teruncius dicebatur, pro asse Libellam, pro semisse sembellam, pro quadrante teruncium ponendo, quamdiu denarius decem, victoriatus quinque, sestertius duobus et dimidio assibus aestimatus est. Postquam vero denarius sedecim, victoriatus octo, sestetius quatuor assium facti et ad aes excurrens denarii denotandum transtulêrunt vocabula et notas aerariae rationis, haesêrunt in rationibus ad sestertium Libellae, sembellae, teruncii. Quae enim pro deeima, vicesima, quadragesima denarii parte in aereis nummis fuerant, easdein partes sestertii in aere sustinere iam iubentur. Volusius, Libella dicta creditur, quasi pusilla libra. Nam quum olim asses libriles essent, et denarius decem asses valeret, et decima pars denarii libram singula selibram, teruncius quadrantem haberet. sive denariaria sive sestertiaria ratio conficeretur, iisdem notis, i. e. libellarum et singularum et terunciorum, praepositâ notâ denarii vel sestertii, ut erat ratio, aera exprimebantur. Posteaquam in sedecim asses denarius distributus est, denariaria ratio expeditius confici coepit, ut supra dictum est: sestertiaria mansit sub iisdem notis, auctâ tamen computatione. Haec quoque Libella in duos velut semiisses, quae singulae vocantur et quantuor velut quadrantes, qui teruncii, dividitur. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 2. c. 1. et
l. 3. c. 12. etc. De libella
vero fabrorum, a Theod. Samio inventa, Plin. l. 7. c. 56.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Libella C — Libella Werbung aus den 1950er Jahren Aktuelles Libella Werbeplakat Libella ist ein alkoholfreies Erfrischungsgetränk, das 1951 auf den deutschen Markt kam und in den 1950er und 1960er Jahren weit verbre …   Deutsch Wikipedia

  • Libella — (röm. Ant.), 1) kleine Silbermünze = 1 As; 2) Bleiwasser , Wasserwage …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Libella — (lat.), s.v.w. As; später röm. Kupfermünze = 1/10 Sesterz …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Libella — Logo von Libella Libella ist ein alkoholfreies Erfrischungsgetränk, das 1951 auf den deutschen Markt kam. Entwickelt wurde es von Rudolf Wild aus Eppelheim mit dem Anspruch, eine Limonade ohne Konservierungsstoffe, künstliche Farbstoffe und… …   Deutsch Wikipedia

  • libella — li·bèl·la s.f. 1. TS numism. in Roma antica, piccola moneta di rame 2. TS mineral. bolla di gas talora presente nelle inclusioni liquide dei cristalli 3. OB livella {{line}} {{/line}} DATA: 2Є metà XIII sec. nell accez. 3. ETIMO: dal lat.… …   Dizionario italiano

  • Libella Haus — GmbH Rechtsform GmbH Gründung 1961 Auflösung 2009 Insolvenz Kampa AG Sitz Ziesar, Brandenburg Die Libella Haus GmbH ist ein ehemaliger …   Deutsch Wikipedia

  • libella — pl.f. libelle …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • libella — ż I, DCMs. libellalli; lm D. libellalli techn. «przyrząd służący do określania poziomego położenia płaszczyzn; poziomnica» ‹łac.› …   Słownik języka polskiego

  • libella — …   Useful english dictionary

  • Groupe Libella — Le Groupe Libella est un groupe éditorial créé en 2000 qui regroupe 5 maisons d édition : Buchet/Chastel, Phébus, Noir sur Blanc, Le Temps Apprivoisé et Les Cahiers dessinés. Historique Le groupe Libella est né en 2000 avec le rachat du… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”